Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 139

Precedente Successiva

exteriores partes rigentes demortuas, ita ut in quibusdam,
si tangantur duriter, frangantur ut vitrum. Hoc naturaliter fieri nequit
praesertim tanto tempore, quanto hi Deo chari in sublimi sustinentur.
Aliorum qui de regnorum mutationibus et distantissimis prophetant
rebus, prophetiam esse naturalem tam falso astruunt Peripatetici ,
quam falso bestias alii putarunt esse immortales aeque ac
homo, propterea quod portant canes carnem in domum, sicut illos
iubemus; et bruta quaedam esse Deos, a quibus aliquod beneficium
acceperimus. Oportet ergo omnia prorsus metiri, ac deinde decernere.
Verum est quidem, Prophetas loqui per signa, et per imagines,
ac omnes fere praevidere per imagines opificiorum suorum quoniam
prophetia incepit in spiritu imaginante ad mentes teminanda [terminanda].
Nam Amos videt uncinos, vaccas, plaustrum onustum foeno stridens,
trullam caementarii, quoniam ipse rusticus erat. Isaias vero
templum, ignem, animalia mobilia, fumum gloriae, quoniam nobilis
erat genere. Daniel autem Aulicus Regis, statuam diversorum
metallorum, animalia superba, praelia ventorum, etc. et quilibet praevidet
sicuti ipsi naturale est sentire. Unus D. Ioannes non loquitur
de piscatione, sed de equis, angelis canentibus, de phialis plagarum
plenis, de meretrice magna, de Agno, de Filio hominis tot significatibus
vestitum: ex quo colligimus Deum saepe uti motionibus naturalibus
in spiritu corporeo impressis, in quo residet mens, eique revelat
res per easdem motiones, a Deo ordinatas alio pacto ad significandum,
in alia positione et ordine, et modulo. Secundum quod
ipsa videre solet, et haec est visio imaginaria de qua loquitur S. Hieronymus
et S. Thomas ; Idcirco sapienter Temperantiam Doctores
requirunt in propheta quamvis Deus sine dispositione aliquando statim
prophetias inspirat. nam sicuti affectus est spiritus, ita est aptus
videre; proptereaque Comedones et ebrii prophetae non fiunt,
quoniam spiritus ipsorum crassus est ex fumis, ineptus ad suscipiendas
impressiones superiores, et ad mutationem ordinis propriorum
motuum. Sobrii autem ex ieiunio tenuitatem spiritus sibi comparant,
ut Helias et Daniel , qui menti superiori subservit commodius,
atque simulachra in ipso figuranti vel sopitas motiones suscitanti,
ordinantique. Nec homo perversus turbatus passionibus prophetiam
divinam suscipere potest, motiones enim ipsius ineptae sunt ut
componantur, nisi per vim Deus quod non solet, sicuti in Asina Balaam ,
componat. Sic Elisaeus dum spiritus eius turbatus esset incomptusque,
influentiam divinam suscipere non poterat: Ac cytharae sono
sedavit eum, purgavit fuligines, aliosque vapores, ac probe ventilatum,
reddidit obedientem animae, ipso involutae: ac Deus in illa
fatalem ordinationem significavit. Hic cavere potes ab Aristotele
falso dogmate in problem. Sect. 30. Quibus multa inest, et calida atra
bilis perciti spiritu sunt ad omnem motum prompti, et sic fiunt Sybillae et

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche